1015
image1
72 DE SECRETIS
H L latus rectum, & omnes lineae aequidistantes
B D, seu radij reflectentur in K. Est verò HL¬
semper quadrupla B K.
Sed si propositum sit fa¬
cere speculum, quod pro¬
cul comburat, qualem
fecisse Galenus narrat
Archimedem, qui ho¬
stium triremes deusserit.
manifestum est specula,
seu à parabole sumpta fuerint, seu à circulo, ac
sphaera, maxima esse oportere, id est, portiones
maximarum sphaerarum, aut conorum maximo¬
rum, parabolis partem non tamen maximam. Velut
si ad M. passus extendere ignem libeat, circulum
describemus, cuius dimetiens sit duo millia pas¬
suum, huius tantum assumemus portionem, vt ro¬
tunditas non lateat, partem scilicet sexagesimam,
cui dimentientem pro altitudine in termino vno
adijciemus, & dimentiente fixo circumagemus
circuli partem, quae nobis portionem sphaerę de¬
scribet: quam cum expoliuerimus, ignem soli ex¬
posita procul & validissimum ad passus M. accen¬
det. Nunc autem non adeò vtilis ob bellicas ma¬
chinas: olim verò tutissima. Quae verò à parabo¬
le procedit conflagratio, potentior est. Ea autem
sic fit Sit locus, qui comburi debet mille passibus
distans. Facio B K passuum mille, cui rectam coae¬
qualem adijcio K D, ipsi autem B D aequalem ad
perpendiculum facio BA. & ex altera parte BC ae¬
qualem B A, & ductis D A & P C, facio D centrum
basis coni, & A D axem: nam angulus A D C rectus
est, & circumuoluo A C vt fiat conus, & describe¬
tur