1015
74 DE SECRETIS
stantem reflectent, comburentque statim. Hęc autem
ab Archimede planè demonstrata sunt, vt etiam An¬
tonius Gogaua ad nos transtulerit. Card. de subtil.
Ignis ex aqua.
Vt ignis de aqua extra eat, testam oui accipe,
& sulphur viuum tritum impone, & calcem, &
claude foramen: & mitte in aquam, & intenditur,
& dicitur, quòd si ponatur caphura super aquam,
accenditur, & comburitur in aqua. Albertus.
Vt in somno omnia reuelentur.
Suffumigatio ad videndum in somno, qumod fu¬
turum est de bono & malo. Accipe sanguinem
sini congelatum, & lupi cervini pinguedinem, &
storacem, aggrega totum ponderibus ęqualibus,
& conficiantur, & fiant grana, & suffumigetur cum
eis domus. Tu enim videbis in somno tuo qui
narrabit tibi omnia. Idem.
Candela quae cum accenditur, agitatur.
Si vis facere candelam, vel licinium, quae cum
accenditur agitatur, & ambulat: accipe cutem
lupi, & cutem canis, & fac vtrisque licinium, & ac¬
cende ipsum cum oleo oliuae, & statim mouebi¬
tur. Idem.
Lumen pedere faciens.
Operatio lampadis est mirabilis, quam si quis
tenuerit, non cessat pedere, donec dimiserit eam, ac¬
cipe sanguinem testudinis, exsicca ipsum in panno li¬
ni, & fac ex ipso licinium, & illumina ipsum in lampade,
da ipsum cuiuis, & dic illumina: nam ipse non cessabit
pedere, donec dimiserit illud, & est mirabile. Alber.
Lampas, quae cum accenditur in loco ranarum,
non cantant, sed omnes silent.
Accipe pinguetudinem crocodili, & confice
pam