1015
LIBER III. 75
ipsam[sic] cum cera, albifica in sole, & fac ex eo licinium,
& illumina cum eo in loco, vbi sunt ranae, & cum
viderint istud statim tacebunt. Idem.
Candela quosuis referens colores.
Lampas vitrea admodum splendida, & diapha¬
na, quaecunque suo lumine illustrabit, crocea red¬
det, & lutea, aut flaua, si puluere croci oleum es¬
lychnio vicinum respergatur. De alijs coloribus
idem erit experimentum: modô cubiculum
liud lumen non agnoscat. Mizaldus.
Coloratum cubiculum.
Viride cubiculum sic videbis. Sit viridis lam¬
pas, vitrea, & pellucida, vt pertranseuntes radij
medij colore inficiantur, & (quod in hoc plurimum
conducit) oleo, vel omni, quo viuit humido, im¬
misceatur aerugo, vnà ritè tereantur, vt humor fiat
viridis, lichneus ex linteo, coloris eiusdem, vel è gos¬
sipio paretur vncto: lampade in illa peruratur, op¬
positum feriens lumen, viride omne, & intuentium
vultus ostentat. Nigrum autem omne si videre
desiderabis: atramentum immisce omni fuligi¬
nem vel simile: melius autem è sepijs immissum
atramentum, nam lucernis admotum, si accendi¬
tur, atra lucet flamma. Sic Anaxilaum lusisse fer¬
tur: saepè enim ex atramento sepiae astantes Ae¬
thiopes reddebat, & nigros. Flauum si teres om¬
ne, vti auripigmentum, crocum, lupinorum cor¬
tices, & oleo permiscebis, & accendes in eo funi¬
culum, flaua lampade, croceum conspicies omne.
Viride partim, flauum partim, & nigrum si prae¬
optabis, hęc insimul permisceto: vti quoque tra¬
dit Simeon Sethi, si quis thryallida, id est lucernae
stupam, in sepie atramento, & aeris aerugine in¬