509
RAYMVNDI LVLLI
mi generis, quod dicitur argentum viuum,
quod est subiectum receptiuum omnium co¬
lorum & formarum, cum coniunctione suo¬
rum elementorum, talium, quales sibi appro¬
piantur, nam materiae proprietas est appetere
formas infinitas. Idcirco huic nobili ma¬
terię est nobilis adiungenda forma. habeat
ergo nobilissima elementa, quae contineant
formam aut speciem quam petis, quia recipiet
talia, qualia sibi ministrabis, & ex illis tin¬
getur, & dem toto conuertetur. Quia fermen¬
ti proprietas est lapidem vertere in natu¬
ram fermenti, scilicet, in naturam liqua¬
bilem & fundentem ratione oleagmita¬
tis subtilis, & olei incombustibilis & fer¬
mentabilis, quod leniter intrat omnes
partes dictae materiae, quae in liquore per¬
manente submergitur, quae postmodum
vocatur fermentum potens. nam in sua
natura omne metallum conuertit, secun¬
dum potentiam eidem limitatam, & se¬
cundum quod sua elementa pura sunt &
temperata. Sic similiter erit temperata. &
quoniam haec materia conuertitur & in om¬
nem formam & in omnem complexionem tem¬
peratam ad quam appropriatur, vocamus eum
Mercurium nostrum, ad instar Mercurij coe¬
lestis planetę, qui est frigidus, calidus, hu¬
midus