509
THEORICA.
73
aliquam rem incipere figurare in forma
substantiali, materiam primam accipit
simplicem, quae est sine forma completa,
& in illa fixare incipit elementa, quae sunt
de natura diuersa, secundum quod sunt
depurata & magis simplicia facta in natu¬
rali praeparatione per actionem caloris
temperati, figurando formas diuersas, co¬
lores, odores, sapores, & in complexioni¬
bus diuersis, secundum diuersitatem mi¬
xtionum elementorum in hac prima ma¬
teria, siue sit in animalibus, seu vegetabi¬
libus aut mineralibus rebus, quoniam ad
omnia habet respectum conuertibile ad
dictam materiam ratione suae incomple¬
tionis. Idcirco in omnia se habet conuer¬
ti, veluti generale semen omnium rerum,
secundum operationem influentiarum
rerum, & causarum coniunctarum & secun¬
dum attractationem loci, in quo est materia.
Et propterea genus simile primo, in quo
est materia per indiuidualitatem primi ge¬
neris, quod dicitur genus generalissimum,
quod per corruptionem naturalem cum
artificio trahitur ab illa materia iam com¬
pletè formata per naturam & per genera¬
tionem, conuertimus & congelamus in
propriam naturam similem formae sui pri¬
mi ge¬
L