1015
76 DE SECRETIS.
tinxerit, homines circumstantes videri, partim ae¬
reos, partim nigros, propter mixtarum rerum in¬
spersionem. Sed maximè id perpendendum du¬
co, luces omnes amouere, ne lumine illo impe¬
diatur, supereturque è lampade color emanans,
& frustretur illusio, si die fuerit, claudantur fene¬
strae, ne aliquod lumen irrumpens pręstigium de¬
struat. Io. Bap. Porta.
Vt in palatio omnia videantur nigra.
Quando volueris, vt quę sunt in palatio, videan¬
tur nigra. Accipe de spuma maris, & calcantho, &
permisce ea filis, deinde humecta cum ea lichnium,
& illumina cum eo lampadem, Albertus.
Vt Lampade noctu ranae taceant.
Narrat Albertus delphini pinguedine, ac cera
ex sole alba confecto elychnio, ac accenso in lacuum
ripis, statim ranas omnes silere. Affricanus autem
naturalius & certius in Geoponicis graecis, omne
id ait euenire lucerna: nam si accensum posue¬
ris in ipsam, obstrepentes omnes ranae statim con¬
ticescunt. Solent impostores perforato pariete ra¬
nam immittere, inde charta cooperiunt, & in ea
coruum depingunt, accensa extrà face, vel admo¬
to igne, incalescens rana coaxat, vt corui voces
mitetur, sic depictum coruum crocitantem osten¬
dunt. Io. Bap. Porta.
Vt Lampada quis accendens reformidet.
Linteum fiat licium, cuius meditullio anguis
senecta, ac leuiter infractum sal accommodetur,
licui succendendum praebeto ex oleo: nam flam¬
mam sentiens sal dissiliet, anguina pellis distor¬
quetur cum coquitur, vt timorem incutiat pue¬
ris: sic canis & lupi, lupi & ouis corium obtortum
simul