821
ANTIGRAMANIA. 677
simul alitur pro natura tamen sua ea par¬
te magis, cuius substantiam sortita est co¬
piosiorem. Illi vero praeter naturales ap¬
pellantur, quia sunt plurimarum affe¬
ctionum & morborum causae. Sed &
cum excrementa illa in corpore deten¬
ta corrumpuntur, aut qualitatibus noxia,
fiunt; itidem praeter naturalia vocari as¬
sueuerunt. Haec distinctio ex natura
psa petita facilis est, & somnia imperiti¬
amque aduersarij facile confutat. Pro¬
positio enim connexa nihil habet neces¬
sitatis, nec consequentiae, propter homo¬
nymian sanguinis, vt etiam intelligunt ty¬
rones artis. Vnde vtrumque non dissentit.
Sed consentit in hac ipsa causa. De firma¬
mento ex Galeno iam dictum est. De Pla¬
tonis autem sententia quid dubitat? Ele¬
menta & humores quatuor in corporis
consideratione esse idem concessit: Plato
ait ex quatuor elementis corpus esse fa¬
bre factum; nempe terra, aqua, aere, igni.
Ex iisdem aperte dicit etiam sanguinem
esse genitum, licet alio modò concreue¬
rit: ex sanguine secundum naturam gigni
carnes, ligamenta, ossa &c. Vnumquodque
secundum propriam rationem. Si haec Pla¬
tonica sunt: Vt in Timaeo extant, quid
pus est istis Sophismatis? Bilen, cruorem,
pituitam gigni tradit; cum praepostero
modo¬
Vv 3
Sententiae
Platonis.