821
678 ANDREAE LIBAVII D.
modo caro eliquata tabem mittit in ve¬
nas. Vnde sanguis vna cum spiritu mul¬
tus variusque emergit; quae res sit morbo¬
rum causa. Quid manifestius, quam illa
nomina apud Platonem hic esse pręter na¬
turalium, & excrementitiorum? corrum¬
pi enim ea vicissim tradit, & inficere san¬
guinem &c. Nominat & cruorem, qui sit
sanguinis defluxus mitis & lenis. Omnino
ex Platone nihil ei est adiumenti.
Negauit hactenus humores esse prin¬
cipia materialia corporum nostrorum,
atque adeo temperiei & sanitatis, verum
irrito, inanique conatu misere est debacha¬
tus. Dictum autem etiam hoc erat, quod
sicut in contemperatione istorum naturali
fanitas esset; ita in intemperie pręter natu¬
rali primum figeretur morbus; quod qua
ratione dictum sit, facile assequuntur etiam
hi, quibus primis faltem labris degustata
rerum natura est, nempe, quod, cum com¬
positio prima in corporibus animalium
sit ex elementis, quae nominibus humorum
designantur & qualitatum, & forma eius
compositionis naturalis vocetur crasis seu
temperamentum, quanquam hoc nomine et¬
iam qualitatum harmonia, quę sequitur sub¬
stantialem misti formam, designetur, vnde ex¬
istunt partes similares vocatae; cum afflictum
hoc ipsum temperamentum, & pars similaris,
omni¬
Morbi intèm¬
periei eueni¬
unt partibus
totis, at ra¬
tione certi
lementi, aut
etiam omni
um seu toti¬
us &c.