1015
LIBER III. 79
igne, & da bibere vinum cum valdimonie, & illi qui in¬
de potabunt, videbunt se habere caput animalis. Alb.
Vt homines habere tria capita videantur.
Accipe de pilis asini mortui, & fac funiculum &
sicca, sume medullam de osse principalis dextri hu¬
meri, & misce cum virga virginea, & line funiculum,
& pone super liminaria domus: ingredientes do¬
mum tria capita habebunt, hi qui in domo sunt
intrantibus asini videbuntur. Albertus.
Vt caput hominis videatur caput asini.
Tolle de segmine aselli & unge hominem in ca¬
pite. Albertus.
Candela, quae facit hominer equinis, aliorum ve ani¬
malium capitibus videri.
Diu multumque cogitaui, vtrum antiquitùs ar¬
cana huiusmodi ignorarentur, an veritati respon¬
derent quę de ijs dicuntur, & ab impostoribus pro¬
mittuntur: nec parùm gauisus sum, cum inter an¬
tiquos multos compererim, quibus haec fuêre cu¬
rę, praesertim Anaxilao Plinianae assertioni fidem
adhibendo: nec parum in his inueniendis desu¬
dauimus ad explendam nostram historiam, nec ab
re fuerit eorum commeminisse, & in medium afferre,
experientiae accommodando, ijs primò assuescat
operator, ad alia paullatim deueniens: docenturque
primò, quomodo videri possit omne. Io. Bap. Porta.
Vt facies insignis videatur maciei & palloris.
Sic faciliter opus exequeris: vitreo ampli oris
cratêre, valde infundas vinum vel gręcum, intus sal in¬
ijce, quantum pugno quis capere posset, flagrantibus
impone sine flammis, ne vas rumpat, illicò ebullire
incipiet. candelam admoue, & succendetur, reliqua
tunc extingues lumina, & tales astantium facies