1015
80 DE SECRETIS
reddet, vt sibi mutuò terrorem incutiant. Idem in fu¬
cinis euenit vbi campanę conflantur, & metallica
tam opertum omne diro visitur colore, vt demira¬
ri contingat labia squallore perfusa, punicea in li¬
uidum & nigrum commeantia. ACCENSVM quoque
sulphur astantium medio collocetur, & fortiùs ope¬
rabitur idem. Sic quoque Anaxilaum philosophum
ludere solitum esse comperimus. Sulphur enim
calici nouo immissum carbonibus subditis circum¬
ferens, conuiuis exardescentis repercussu pallorem
dirum effundebat. Id mihi saepe casu accidit, dum
Neapolitano in agro Leucogeis collibus noctu
deambularem: nam sponte ardens sulphur tales
dabat vultus. Porta.
Vt homines videantur elephantes.
Accipe speciem, quae dicitur Alchachengi, & con¬
tere, & confice ipsam cum aliquantulo pinguedinis
delphini, & fac ex eo grana sicut citri. Deinde fu¬
miga ex eis super ignem stercoris vaccę, quę mul¬
getur, & non sit in domo locus, ex quo egrediatur
fumus nisi portas, & sit larga sub terra de intus.
Nam omnes qui sunt in mansione, videbuntur
quasi ipsi sint homines magni in formis equorum,
elephantum, & est mirabile valdè. Albertus.
Vt homines videantur varia forma.
Accipe oculos bubonis, & oculos piscis, qui di¬
citur libinitie, & fel luporum, contrita ergò ea ma¬
nibus commiscendo, & pone ea in vase vitreò. Cum
ergo vis operari eum, accipe adipem cuiuscunque
vis bestiae, quod fiat hoc in forma eius: lique¬
fac eam, & permisce cum illa medicina, & in¬
unge cum oleo lichnium quodcunque vis, dein¬
de accende ipsum in medio aedis, videbuntur
enim