1015
LIBER III. 81
enim omnes homines in domo illa in forma il¬
lius bestiae, cuius pinguedinem accepisti. Albertus.
Vt homines videantur angeli.
Accipe oculos piscis, oculos fileae, id est, fran¬
gentis ossa, & contrita eos manibus maleande, &
pone eos in vase vitreo septem diebus, deinde in
eis aliquid de oleo infunde; & illumina cum eo in
lampade viridi, & pone ipsum coram homini¬
bus, qui sunt in aede: ipsi enim videbunt se in for¬
ma angelorum ex igne accenso. Albertus.
Vt homines nigri videantur.
Accipe lampadem nigram, & funde super ipsam
oleum sambucinum, vel argentum viuum, & fun¬
de in illo oleo, vel argento viuo ex sanguine flebo
tomatium, & pone in illo sanguine sambucinum,
vel argentum viuum. Albertus.
Lampas alia faciens apparere homines in
forma foeda:
Et terrentur homines inuicem, & faciunt ipsum
fingentes daemonem. accipe pilos ex cauda canis
nigri, in quo non sit albedo, & aliquid ex pingue¬
dine eius: liquefac pinguedinem: deinde accipe
pannum exequiarum, & fac deinde licinium, dein¬
de line ipsum cum quod fecisti; & illumina
psum in lampade viridi cum oleo sambucino, &
accende ipsum in domo, & non sit ibi licinium
praeter ipsum, & videbis mirabile. Albertus.
Lampas quam cùm aliquis tenet in manu,
non videt aliquos eorum, qui
sunt ibi.
f