509
RAYMVNDI LVLLI
proprijs substantijs & naturis metallorum,
scilicet, auro & argento. De quibus debes
fermentationem facere lapidis per con¬
iunctionem naturalem, & postmodum
habebit in omne aliud metallum ingres¬
sionem mediante fermento, quod attra¬
hit ipsum in naturam propinquam verae
medicinae, quae participat essentiae perfe¬
ctorum corporum & essentiali corrupti¬
oni perfectorum. Et per hoc tibi exti¬
tit reuelatum, quòd quanto magis appro¬
pinquat naturae gradualiter, tanto meli¬
us naturae participat, & quanto magis par¬
ticipat, citius amore naturae eidem se adium
git, & in eam conuertitur. Quia natura sa¬
piens citius gaudet & lętatur cum sua na¬
tura, quàm cum extranea. Et sic apparet,
quòd per media naturę habes transire sua¬
uiter ad extremitates, & lapidem nostrum
trahere de potentia ad actum.
De terminatione ac fine lapidis in di¬
uersis figuris. Et quomodo est inter la¬
pides, & inter sales, & inter
vitra, quae omnes exiue¬
runt de sua natura.
Et