509
THEORICA.
77
Et quomodo debet
nasci.
CAP. XLI.
IN hac nobili natura terminatur & fini¬
tur genus (tibi supradictum) quòd à lapi¬
dibus traximus, de herbis & animalibus
in forma aquae clarae impregnatae à spiritu¬
quintae essentiae, quam postea congela¬
mus cum vapore sui sulfuris, & tunc appa¬
ret lapis qui antea nobis erat absconditus
cùm sua homogoneitate liquorosa. Fili
nostrum sulfur inter lapides creatum est,
& crescit inter sales & inter vitra de prima
substantia, de prima re, quae est dicta sub¬
stantia argenti viui. Et non, quòd de
psius argenti viui substantia facimus om¬
ne opus nostrum, quia est sal incorrupti¬
bile, sed non de sale, quod non termina¬
tur in rupe, nec de vitro, neque de alteri¬
us lapidis substantia, sed inter illa crea¬
mus, quia ipsa credimus esse vasa naturae,
quae dictum genus elegit. Et ideo, quan¬
do lapis noster creabitur, fac eum nasci de¬
ventre matris suae, nec amodo aliud po¬
nas, quia secum defert virtutem ventris
matris suae, scilicet illam naturam sulfure¬
am, quae omne argentum viuum conge¬
lat.
L v