867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS VII. 541
rum drachmae duae: enulae campanae sesquidraclima: oxymcli¬
tis scillitici, quod satis est: omnia commiscentur, ac ex rudicula
glycyrrhizę lingenda deglutiendáque paulatim dantur: vel, semi¬
nis cnici medulla putaminibus expurgata, & zaccaro excepta,
ad pectus & pulmones abstergendos, vocemque claram faciendam.
OBSERVATIO.
Si abstersione maiore quàm incisione opus fuerit, ea quae
abstergunt, augebis, & pro oxymelite scilliticio syrupum ex glycyr¬
rhiza, aut ex ziziphis, aut ex marrubio, aut ex hyssopo repones:
ECLEGMA AD ACRES ET RODENTES
destillationes tussim excitantes.
Diatragacanthu frigidi semuncia: Boli Armeni in aquae ro¬
sacea loti drachmae duae: pastillorum ex terra sigillata scru¬
puli duo. ex syrupo papaueris linctus paretur. Huius benefi¬
cio humoris calor, & acrimonia obtunditur: tenuitas inspissatur,
& partes subiectae, ad quas humorumdefluxio fertur, tutiores ab
iniurijs redduntur.
ECLEGMA AD FRIGIDAS CAPITIS
destillationes.
Ex butyro, zaccaro, & modica terebinthina paratur, quòd
materiam frigidam ex pectore educit, abstergit, & tussim curat:
pectus astrictum dilatat: humorem crassum fundit: ex thorace educit:
OBSERVATIO.
Si tussis ob pus retentum excitetur: ea quae leniter abstergen¬
do humores educunt, ex vsu sunt. Ad suspiriosos, quos graeci
[GR]ἀσθματικοὺς[/GR], latini anhelatores etiam appellant, eadem conueni¬
unt, si quae flatus discutiunt, addantur, vt anisum, aut foeniculum
dulce. Quòd si concretus sanguis euacuari ex pectore debeat, be¬
nefaciunt ijdem linctus, modò syrupus acetatus, vel oxymeli ad¬
misceatur. sin autem sanguis è pectore erumpat, medicamenta
leniter astringentia, vt vetus rosarum conserua, caro cotoncorum,
conserua symphiti, vt quae lentorem habeat, & venas coalitu re¬
ficiat. Ad eadem faciunt emplastica, vt amylum, gummi traga¬
canthum, Arabicum, bolus Armenus, terra sigillata, argilla: nec
non, quae siccando obstruunt, vt hęmatites lapis, corallium: item
quae lentore suo, & astrictione fluorem coërcent, vt sanguis dra¬
conis: insuper quae eundem lentore, & siccitate impediunt, vt
succinum. Huc maximè referri debent, quae sanguinem conge¬
lant, vt flos chamęleonis, flos gallij, quod vulgus spargulam vo¬
cant, flores salicis & arundinum: semen portulacae, plantagis,
Linctus ad hu¬
morem pituito¬
sum.
Linctus ex cni¬
co.
Linctus ad acres
destillationes.
Linctus ad frigi¬
das destillationes
Tussis ex pure
collectò remedia.
Suspiriosorum
linctus:
Sanguinis con¬
creti.
Sanguinis è pe¬
ctore erumpentis
auxilia.