867
Liuctus saugui¬
nem comprimens
Cotoueorum suc¬
cus pectori vti¬
lis.
Linctus ex pul¬
uere & aquato
oui.
542 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
oxalidis, vinacea, aliaque multa. Inter succos herbarum tum li¬
quidos, tùm concretos extant ad id efficaces, plantaginis, bursae
pastoris, polygonij, succus portulacae, albumen oui, syrupus ex
rosis siccis, ex papauere, ex myrtis, ex ziziphis, qui cum astringen¬
tibus miscetur. nam per se non satis ad sanguinem reprimen¬
dum inspissat, aut astringit, eóque rectè ei aqua, aut succus herba¬
rum, quas retuli, additur: adhaec composita ex illis, quae apud
seplasias habentur, pastilli ex terra sigillata, ex bolo Armeno, ex
succino, ex spodio, ex semine oxalidis. MATHETES, Quomodo tu
ad fluorem sanguinis è pectore comprimendum linctum componis?
ECLEGMA AD SANGVINIS
fluorem è pectore comprimendum.
GERON, Conseruae symphyti, & conseruae rosarum vete¬
ris, singulorum semuncia: succi cotoneorum congelati ex zac¬
caro vncia: pastillorum ex terra sigillata, vel ex succino drachmae
duae. Ex syrupo myrteo paretur eclegma.
COMPOSITIONIS RATIO.
Symphyti conserua hîc apposita est, quòd consolidet, &
lentore suo humores fluentes remoretur, leniendoque materiae
emolitionem iuuet. Duo itaque contraria videtur efficere, dum
& retinet, & expellit: vetus rosarum conserua modicè astrin¬
git. Pastilli verò, ob zaccarum astringunt, & inspissant. At coto¬
neorum succus congelatus, sicut etiam syrupus, cùm subtilior sit,
& faciliùs quàm caro penetret, ille quidem thoracis affectibus, hic
ventriculo magis conuenit.
ALIVD AD IDEM.
Succi cotoneorum concreti, vel liquidi vncia: amysi, traga¬
canthi, vtriusque drachmae tres: terrae sigillatae, sanguinis dra¬
conis, singulorum drachmae duae: succini drachma: lapidis hae¬
matitis drachma semis. Ex mixtis formetur eclegma. Quòd si mi¬
nùs hoc astringat, admisceto paulum syrupi ex myrtis, vel ex ro¬
sis siccis. Multum autem ex dulcibus hîc non requiritur: quia quae
induntur medicamenta sunt insipida.
ALIVD ECLEGMA EX PVLVERE
medicamentorum, & oui aquato ad idem.
Sanguiins draconis drachma: amyli, tragacanthi singulo¬
rum drachma semis: seminis portulacae, vinaceorum singulorum
drachma: terrae sigillatę, vel boli Armeni, rosarum rubrarum sin¬
gulorum drachma semissis. Omnia in tenuissimum puluerem
redacta, excipiantur albumine oui crudo, validè agitato, vt fiat
subti¬