1015
84 DE SECRETIS
Vt res virides volantes conspiciantur.
Accipe pannum exequiarum recentem, & po¬
ne in eo cerebrum auis, & pennas caudae eius, &
inuoluendo fac eis licinium, & pone ipsum in lam¬
pade ex noua viridi. Accende ipsam in domo cum
oleo oliuae, & quae res erunt in domo, fient viri¬
des valde, & videbitur quasi volent virides & ni¬
grae. Albertus.
Lumen, quo astra vagari videantur.
Sunt qui testudinem vel centaure am perurunt,
eiusque flammae fumo spectant stellas sic vagan¬
tes, ac loco dimoueri videantur vndique per coe¬
lum: id quod non ab eo solùm, sed à rei omnis
uenit fumo. crassioris enim loco existens diapha¬
nitatis, mobilisque imaginis forma à loco ipso va¬
riari videbitur: ideoque fallitur visus, ac moueri
putabit. Quod si id mirabilius expetitur, ignem
caelato, vt spectantem lateat, & pertranseuntes
radij refrangantur. hinc multa ingeniosus aucu¬
pari poterit oculos fallentia, quae è libris optico¬
rum excipiet. Porta,
Lampas cùm accenditur, vident se inuicem
stantes sicut imagines &
lapides.
Accipe zimat, & tere bene, & accipe pannum
funeris, & madefac ipsum cum pinguedine piscis,
aut cùm oleo sisamino puro, pone ipsum in lam¬
padè viridi, & pone ipsum ex illo medicamine
contrito rem paruam, & fit mirabile. Licinium
quod cùm accenditur, non cessant saltare & gau¬
dere, & insanire gaudio, & maximè mulieres, &
accipe sanguinem leporis, & sanguinem cuiusdam
auis,