1015
LIBER III. 85
auis, quae dicitur Solon, & assimilatur turturi, &
aequale medietatis eius ex sanguine turturis ma¬
ris. Infunde ergo in licinium, & illumina cum eo
in medio domus, in qua sunt cantatrices & puel¬
lae, & est mirabile, & probatum. Albertus.
Lichnium, quo arcta imminente manu per¬
uratur, laxa verò, ex¬
tinguatur.
E caphura aquam exugito, vitreis chymista¬
rum vasis, & ritè luto fabricentur spiramenta, ne
vi spiritus euolet. tali aqua intus perunge ma¬
nus, & super flammam arctam pugnum combu¬
ritur valdè, si aperitur, debilitatur lumen. Ioan.
Baptista Porta.
Aliud lichnium, quod quando est accensum, & in¬
funditur super ipsum, aqua valescit:
& quando oleum, ex¬
tingnitur.
Accipe calcem, quam non inuenit aqua, & per¬
mitte eam cum aequali pondere sibi ex cera, &
medietatis eius ex oleo balsami, ex napta citrina,
cum aequali sibi ex sulphure, fac lichnium ex ea, &
rora super aquam, & accendetur, & rora super
psum oleum, & extinguitur. Albertus.
De multis lampadum experientijs.
lam aliquas lampadum experientias superesse
video, quas licet visu non tam iucundas & mira¬
biles, vt res postularet, ne quid omisisse videre¬
mur, recensere censuimus. Has nec otiosum, vel
inutile fuerit primae addere seriei. Porta.
Mulieres valde laetari.
Cum leporis adipe lampades accendantur, ac
f 3