1015
LIBER III. 89
solùm tranare, sed deambulare super aquas, res
propè ostentum videri poterit. Cardanus de Subtil.
Vas inuersum vt hauriat aquam.
Quod sic efficies: longissimi colli paretur vas,
& quò longius, mirabilius: vitreum verò & pel¬
lucidum, vt ascendentem inspicias aquam, hoc
bullientis aquae expleatur, & vbi totum efferbue¬
rit, vel igni fundum admoueto, illico ne frigescat,
inuerso ore aquam tangat, & intro totum absor¬
beat. Sic naturae rerum exploratores Solis radiis
aquam hauriri, & absorberi aiunt, è terrae conca¬
uis locis in montibus, vnde fontanea efficitur sca¬
turigo: nec leuia insurgunt hinc artificia in spiri¬
talibus mechanicis, vt tradit Hieron, sed vti ab
hoc proposito aliena, aliò transferantur. Simile
quoque à Victruuio de veterinorum ortu affer¬
tur, nunc verò in domesticum peragrauit vsum.
Ioan. Bapt. Porta.
Aqua fortis.
Recipe aluminis & vitrioli, aut salnitri, aut ho¬
rum trium simul vstorum, sing. part. 1. redigantur
in puluerem, misceantur & ponantur in cucurbi¬
tam, luto obductam: deinde in vas recipiens duę
vnciae aquae, in singulas libras pulueris. Quod cum
factum fuerit, collocetur ita sine operculo, cum
vase recipiente ori cucurbitae, farina, & ouorum
albis copuletur, ne vllo modo respirare queat.
Sitque vas recipiens in aqua frigida situm, & con¬
tinuè desuper linteis madefactum. Nam sic fiet,
vt spiritus cum ipsorum aqua melius copulen¬
tur, ne adhaerescant recipienti. Quibus admini¬
stratis, ignis accendatur, primò quidem lentus, &
f 5