1015
88 DE SECRETIIS
Aqua à vino vt separetur.
Quòd si linteum vino aquae mixto imponatur,
promineatque extra vrceum, aqua è vase tota
scendit per linteum, sincerumque relinquit in ca¬
lice vinum. Quo experimento proditur lympha¬
tum à puro: nec posset hoc fieri, si vinum & aqua
miscerentur. Cardanus de Subt.
Aquae inebriantes.
Aqua ex auena distillata vtuntur Moschouitę,
quòd vino careant: nec minus excalefacit, aut ine¬
briat, quàm vinum. Cùm enim auena crassioris
sit substantiae, necesse est, vt ex distillatione inca¬
lescat, attenuetur, ac exacuatur, & ad naturam
quae ardentis accedat. Canabis folia in farinam
versa, quòd caput feriant, potum suauiter inebrian¬
tem efficiunt. Cardanus de Subt.
Glacies ardens.
Si candela sulphuris puluere tum carbonis obli¬
ta in aqua mergatur hyemis tempore, ex superio¬
re parte papyro, suspendaturque vbi gutta cadit
glacie, circundabitur glacie crassiore, ardebit tum
accensa, magnoque miraculo glacies astantibus
ardere videbitur. Cardanus de Subt.
Flumina quomodo quis tutò tranare possit.
Vtilius flumina tranantur, coriaceo intestino
crassiore: quod vbi opus fuerit, inflatur vehemen¬
ter, & conclusis capitibus sub alis circunligatur:
ita tutò equites & pedites in magnis necessitati¬
bus fluminibus se committunt, quandoque hoc
solo tranare auxilio etiam ausi. Securius id fier
tiam tympanis coriaceis sub pedibus positis, ba¬
culoque cui tympanùm sit suppositum. Non enim
solùm