1015
LIBER III. 91
dere lapidum fermè mergebantur, cum aquę subes¬
se nolit, in superficiem aquae attollit, vnde naui¬
gium fermè pro cymbę altitudine superius trahi¬
tur. Trahatur igitur ex A in B, tunc cymbae, quae
plenae sunt lapidibus illi annectantur funibus,
transfusisque lapidibus nauigium trahetur in C.
Rursus priores cymbae, in quas lapides transfu¬
disti, nectuntur tensis funibus nauigio in C exi¬
stenti, trahentque deductis lapidibus ipsum in
D, atque perpetua transmutatione ad aquae super¬
ficiem tandem deducetur. Sed dices, Plurimis
cymbis opus erit ad triremem educendam. Ve¬
rùm est, sed ratio sic constat: quaelibet nauis aut
cymba tantum ferre potest ponderis, quantum
est pondus aquae quam continere potest. Velut
si triremis capiat in flumine mille amphoras
quae, quarum pondus sit decem milia talentorum,
triremis illa in flumine decem milia talenta feret.
Quòd si eadem in mari capiat, vt dixi, easdem mil¬
le amphoras, quarum pondus sit duodecim mil¬
lium talentorum (nam aqua maris grauior est
qua fluminis) eadem in mari duodecim millia ta¬
lenta ponderis feret. Atque ea ratione manifestum
est, cur nauigia appellare soleamus à mensura, vt,
nauem mille vel quingentarum amphorarum.
dem enim est ac si dicas, quae ferre potest mille aut
quingenta ponderis talenta. Nam qualis est capa¬
citas, vt dixi, nauis ratione aquae, tantum est pon¬
dus, quod ferre potest, scilicet quantum est pon¬
dus aquae, quam capit. Manifestum est igitur ex
hoc, quòd diuersa pondera eadem nauis in diuer¬
sis aquis feret, quoniam & aquarum ipsarum di¬
uersa sint pondera. Iuxta verò hanc rationem li¬