1015
92 DE SECRETIS
quet ponderis magnitudinem [sic] esse pro ratione im¬
pellentis aquae. Nam si (vt gratia exempli dicam)
cymba viginti amphoras sustinet: hoc est, quia
aer inclusus ab aquę amphoris viginti superius
impellitur, vt aqua illa scilicet quae in naui con¬
tineretur, locum suum recipiat. Bellè igitur
conuenti hoc experimentum cum ratione, quae
superius dicta est, scilicet vesicam aere plenam
ab aqua sursum pelli, quod vesicae aquae locum
occupet: quare pondus pro magnitudine aquae,
quam vesica continere potest, in aere sustinebit:
id est, ita vesicae pondere superimposito, vt ipsum
pondus totum in aere sit, non in aqua. Verùm pon¬
dus quod in aqua est (vt ad nauigium eruendum
rursus veniam) tantò leuius redditur, quantò
qua ipsa grauior extiterit: vnde paucioribus cym¬
bis opus erit, quàm quae pondus demersi nauigij
ferre possent. Duplici vero ratione nauigia ex gra¬
uioribus aquis extrahuntur, quàm leuioribus:
atque ideò ex mari. quàm ex fluminibus, vel lacu¬
bus. Altera, quòd cymbae in mari plus sustinent
ponderis: reliqua, quod nauigium in ea aqua mi¬
nus graue est. Oportet autem hanc ob causam ani¬
maduertere, cùm, vt dictum est, nauigium grauius
reddatur in aquae superficie (quia partim est in
aere) quàm in imo, vt quando magis eleuatur à
cymbis, plures ac maiores cymbae alligentur,
ne decepti hac ratione non solùm denuò merga¬
tur, sed & impetu adiecto omnes secum cymbas
in profundum trahat. Dubitabit autem aliquis,
cur exoneratis cymbis B, impletis autem aliis, quae
per A significantur, non descendat nauis, quae ele¬
uata fuit ab A, cymbis vacuis? non enim plenè pos¬
sunt