1015
94 DE SECRETIS
men, ne quid expiret, sedulò recludatur, & mox
in fontem non excurrentem, vel puteum dimit¬
tatur, aquam eius dies multos calidiusculam con¬
seruabit, ac palàm exhibebit. Expertum à mul¬
tis. Mizaldus.
DE TERRA. CAP. V.
Terra ardens.
Est inter Lazige Metanaste terra nigra bitu¬
minis, & Penolei participes, cerae lentore, & vsu
non absimilis, nam vt candela ardet, eam vidimus
apud Archiepiscopum legatum Pannoniae regis.
Sed haec olim mihi, & nunc alis, qui ea, quae de
lapide ac terra Scotica scribemus, non viderint, ad¬
miratione digna dici poterunt: at cùm ipsum lapi¬
dem candelae instar ardere viderimus, cessat ad¬
miratio. Cardanus de Varietate rerum.
Luti sapientiae conficiendi modus.
Sumito cretae optimae, qua vasa fictilia confi¬
ciuntur, vel albae, vel cineritiae, partes quatuor: ci¬
neris communis partem mediam: stercoris equi¬
ni, vel asinini sicci, partem vnam: & si perfectius va¬
les, adde laterum contritorum, vel scobis ferri pa¬
rum. redigantur in puluerem subtilissimum, cri¬
brentur, & misceantur: deinde ponantur in terra,
superspargendo sensim lanae è pannis detonsae,
quod tomentum dicitur, partem vnam: aquae com¬
munis, quantum satis est, & misceantur, deinde
ponantur in terra ordinatè, superspergendo pau¬
latim, primò tomentum, ita vt aequaliter distribuan¬
tur, deinde aquam, etiam subigatur probè, primò
baculo aliquo, dein pala, & fiat massa. Quae cum be¬