1015
LIBER III. 95
ne subacta fuerit, ponatur super scamnum aliquod
firmum, vel murum. subigatur, & pala optimè tun¬
datur tandiu, donec satis esse videbitur. Quo
nim diutius tunditur, & subigitur, eo etiam me¬
lius euadit. Valet autem hoc lutum ad lutanda vi¬
trea vasa, ad formas crassiores formandas, forna¬
ces, aliaque quàm plura facienda. Quòd si tan¬
rum laboris in conficiendo luto consumere fortè
nolis, sumito tantùm cretam, tomentum, & ster¬
cus cum aliquantulo cineris. Quidam absque ster¬
core, quidam absque tomento conficiunt, suum quod¬
dam propositum secuti. Caeterùm ad lutanda ora¬
vitreorum vasorum, ne respirare queant, valet su¬
prà dictum lutum, praesertim si addideris calcis vi¬
uae partes duas, alba ouorum, quot esse satis videa¬
tur. nam sic tutius est. atque vitri modo durum red¬
ditur, quò fit, vt minus etiam per id respirare pos¬
sit. Porrò lutum tale, in loco aliquo humido con¬
seruandum erit, ita tamen, vt nec humidum nimis,
nec siccum fiat, nam semel induratum, nullius est vsus.
Si enim aqua remollescere velis, foris parum hume¬
scet, intus suam duritiem retinebit. Quare cum ni¬
mium fuerit durum, optimè siccari permittito: dein¬
de in puluerem redigito, conficitoque, vt priùs est
dictum. Alexius.
Lateres cocti cur grauiores.
Sed illud mirum, quod quidam aiunt, lateres
coctos grauiores esse, quam antequam in fornacem po¬
nerentur. Causa esse potest, quòd vbi facti sunt, in
Sole siccantur, concipiuntque aeris non parum,
qui intrò latens multò leuiorem lapidem red¬
dit, quàm idem sit igne exustus: itaque dum coqui¬
tur later, grauior efficitur, quanquam huimidum ab¬