1015
98 DE SECRETIS
somnum ferri in diuersas regiones, atque ibi diuer¬
sis modis affici, prout vniuscuiusque fuerit tem¬
peries. Cardanus de subtilitate.
Ad amorem conciliandum.
Scire debes, tantam esse rerum naturalium po¬
tentiam, quôd non modò cunctas res sibi propin¬
quantes sua virtute efficiant, verum etiam praeter
hoc, infundunt ipsis consimilem potentiam, per
quam hac eadem virtute ipsae etiam caetera afficiant,
quemadmodum in magnete videmus: qui quidem
lapis non solum annulos ferreos trahit, sed vim
etiam annulis ipsis infundit, qua hoc idem effice¬
re possunt, qualem vidisse referunt Augustus & Ale¬
bertus. Simili modo ponuntur annuli per certum
tempus in nido passerum, siue hirundinum, qui¬
bus postea ad amorem vel beneuolentiam vtimur.
Cornelius Agrippa.
Ad dissoluendùm maleficium.
Si quae mulier te ligauit maleficijs ad amorem
suum, & vis illud dissoluere: accipe camisiam
suam, & per capitium eius minge foras, & per ma¬
nicam eius destram, & non curabis de ea Albertus.
Aliud ad dissoluendum maleficium.
Si uis soluere vincula amoris, vade in syluam,
& prospice, vbi pica nidum habuerit cum pullis,
& quando eris ibi, ascende arborem, & foramen
eius circumliga quocumque vis, quia cum videt¬
te, vadit pro quadam herba, quam ponit ad ligatu¬
ram, & statim rumpitur, & tunc cadit herba illa in
terram super pannum, quem debes posuisse sub¬
arbore & tu sis praesens, & accipe. Albertus.
Ad