1015
LIBER IIII. 97
generibus, non vno, sed duobus libris compre¬
hendenda fuerunt: quorum hîc animi, quin¬
tus verò corporis remedia continet. Ad ani¬
mum autem referimus affectus, quas vocant
animi passiones, odium scilicet, amor, & alia
huiuscemodi. Animae item facultates inter¬
nae memoria nimirum, phantasia & ratiocina
tio, quae nullum extra se opus proferunt, sed
externarum actionum rectrices existunt.
DE ANIMO.
Memoria vt confirmetur.
MIRABILE est, quod referunt, dentem
taxi, vel sinistrum pedem brachio dex¬
tro hominis alligatum memoriam ro¬
borare. Verisimilius forsan, quod tra¬
dit Simeon Sethi, scilicet fel perdicis arterijs tem¬
porum illitum, vt penetret semel inmense, ad
memoriam confirmandam plurimùm prodesse,
Sed & melissa confirmat eam, & ingenium
cuit, ac hominem commesta facit industrium
quod etiam nasturtium efficere potest. Et gal¬
linae cerebrum ingenium, & memoriam iuuat,
adeô vt aliquos, qui delirare coeperant, esipiscere
fecerit. Sed melissa praeter hęc animi tranquillita¬
tem praestat, & hilarem non parum curas pellen¬
do reddit. Sic à coena commesta, somnos iucun¬
dos facit, vt caules tristes, & phaseli turbulentos,
& alia, ac cepae terribiles. Inde ab his natam opi¬
nionem lamiarum, quae apio, castaneis, fabis, ce¬
pis, caulibus, phaselisque victitantes, videntur per
g