821
ANTIGRAMANIA. 681
quod per accidens; & sic morborum prin¬
cipia non possunt esse. Cupit sibi expli¬
cari aduersarius a logico vero, non ab Ari¬
stotelico Sophista, quomodo humores
possint dici per se principia morborum, si
salsedo gignit per se morbos. Quanquam
Aristotelici, quorum principis sententia
supra est vsus saepius, non debebant ei esse
adeo inuisi; gerat tamen ei morem Ra¬
maeus a liquis. Aduersarius attendat. Cra¬
sis naturalis in similaribus est sanitas ea¬
rum; Dyscrasia ergo morbus. Et est hoc
Ramaeum principium, contraria contra¬
riorum esse consequentia. Iam sicut ad
crasin bonam faciebat bona humorum ante
mistionem, atque etiam in mistione, & con¬
seruante substantiam nutritione, consti¬
tutio: Ita mala ad malam, quanquam in
misto humores iam non sint actu, sed [GR]δυ¬
νάμις[/GR]: necesseque sit, si vnius bona [GR]κατάστασις[/GR]
laedatur, etiam alterius laesam esse. Vnum
enim iam sunt, id quod Ramus dicebat ef¬
fectum essentiale, & speciem confectam
ex materiarum mistilium ad ingeneran¬
dam formam vnione. Veruntamen ita
sunt vnum, vt non aequali semper lance,
sed exuperante seu eminente modo vna,
modo duabus qualitatibus, modo etiam
ad iustitiam omnibus conspirantibus co¬
ierint. Pone iam similarium eam contem¬
pera¬
Vv 5
Aristotelici
Dialectici
spreti Para¬
celsico, qui
tamen nec
Aristotelem
nec Ramum
assequitur.
Nutritionis
ratio.