1015
100 DE SECRETIS
mitiores reddere, nostraeque voluntati obtempera¬
turos nititur, cumque rebus eueniat, in quibus ef¬
ficiendi potestas latet: ijs vtamur quorum aliqua
à maioribus nobis experientia comprobata, mul¬
taque recentiorum industria comparata sunt: & pri¬
mum Hippomanes, antiquitùs ad sydera laudibus
elatum, quanquam non desuerint, qui adstruxe¬
rint muliercularum figmeta, delitias esse fabulas,
demonstrationibus fortasse addicti, nec prodigio¬
sis naturae miraculis, additisque causis fidem ad¬
hibentes: quibus euidens experientia refragatur.
Quod duplex statuunt, vnum virus, ex equarum
obscenis distillans, libidinis furore nimio stimu¬
latarum: noster in Georgicis Poeta sic cecinit,
"Hinc demum (Hippomanes verò quod nomine dicunt
Pastores) lentum distallat ab inguine virus,
Hippomanes, quod saepè malae legêre nouercae
Misterique herbas, & non innoxia verba."
Vnde apud Tribullum.
"Hippomanes cupidae stillat ab inguine equae."
Nec instituto inefficax, eiusque vsum alibi tradidi¬
mus, & vires cùm poposcit locus alterum autem ca¬
rica est magnitudine, specie orbiculatum, latiuscu¬
lum, colore iam nigricante, fronti nascentes pulli¬
adhęret, statimque foeta partu edito, secundas deuo¬
rat, & laborum oblita perlambendo, & abstergen¬
do eum conuellit, Hippomanes appellatum: quòd
si quis pręripuerit ad vbera partum non admittit.
odit, & alienum tanquam à se fugat, nunquam
matura: quo idem rectè sensit in Aeneide vates.
"Quaeritur, & nascentis equi de fronte reuulsus.
Et matri praereptus amor."
Meritò ergo ex carne illa amorem creari, & illius
esse