1015
LIBER IIII. 101
esse irreticulum non absurdum putarunt, amato¬
riumque innasci beneficium. & tradit Pausanias,
nec Aelianus omittit. tantam in eo vim nouit olym¬
piae Phormis Areas, quod illo aeri mixto, & effuso
equam posuit, abscissa cauda, vbi Hippomanes
incluserat, fabrica, vt ex ea equi eatenus falleren¬
tur, vt tantoperè ad illius conspectum furijs stimu¬
lari deberent: sic enim eos alliciebat, tantaque insa¬
nia ducebantur, vt ruptis frenis, in ipsam violen¬
tius, quàm in pulchram equam & viuam insilirent.
Neque enim quòd vngulae, cùm aereae statuae hae¬
rent, lubrico lapsu elidantur, idcirco coitum de¬
sperant, immo ardentius multò hiante ore, immi¬
nenteque adhinniunt: neque priusquam flagris
& magno ductorum robore abstrahantur: ab ęreo
simulacro depelli possunt. Vnde nomen veneno
inditum [GR]ιππομανες[/GR], quod equinae, cupidinis simili¬
tudine, hominis amores inducit, & effrenatè fu¬
rere in veneno rem facit. traduntque non mini¬
auctoritatis viri, quod hoc cognitum penitus
habent, & si amatorias dissiliet, anguina pellis di¬
storquetur, cum coquitur, vt timorem incutiat
pueris: si canis & lupi, lupi & ouis corium obtor¬
tum simul oleo accendes. commouentur, inna¬
tam etiamnum fugientia simultatem, ab Alberto
traditum. Io. Baptista Porta.
Ad amorem concillandum.
Diligent te omnes si cor hirundinis tecum ha¬
bueris. Et mulier eum perditè amabit, à quo co¬
lumbini cordis in puluerem in potum vel escam
acceperit. Praetereà, si quis de leporis felle sub ca¬
pite posuerit, perpetuo dormiet. Excitabitur au¬
g 3