509
THEORICA.
bilior & maioris virtutis in sua specie, quam
in aliqua alia. Et quando videbis, quòd
pluralitas duorum conuertetur in vnita¬
tem, aut totum in genus vnum per poten¬
tiam principij actiui & simplicitatis dictae
nostrę materiae, tunc omnes vbique in vno
participant fines specierum, & in isto gene¬
ris principio & in ista vnitate fines indi¬
uiduorum incipent primorum, quas na¬
tura pacificauit. Et ideo necessarium est,
quòd corruptio istorum sit incipienda
& principianda in dissolutione sui gene¬
ris noui, in quo sua prima materia vel na¬
tura saluata est. Quare patet manifestè,
quòd sine simplicitate non esset poten¬
tia & dominatio in cursu naturae, & sine
posse non esset species, & sine specie indi¬
uidualia non essent, quia necessarium est,
quòd habeant esse sub vna specie pro¬
pria. Et sic tibi reuelatum est fili, quòd cum
intensa simplicitate omnia entia realia &
orum naturae mouent se, & etiam phan¬
tastica, & quanto eorum maior est motus,
tanto melius potes cognoscere, quòd vir¬
tus naturalis est maioris potestatis, & per
consequens eius operationes, & ideo in
maioritate & in virtute motus, multipli¬
catur maioritas & virtus suae operatio¬
nis.
M v