509
RAYMVNDI LVLLI
nis. Notitiam autem maioris virtutis ha¬
bebis, si scias eius maiorem finem cogno¬
scere, quia motus venit à potentia, & po¬
tentia à simplicitate, intellige corporali¬
liter & naturaliter. Et simplicitas venit à
subtilitate, & subtilitas venit à solutione,
quę est finis corruptionis indiuiduorum
veterum vel antiquorum. Ideo dicimus,
quòd per solutionem trahitur lapis no¬
ster de potentia in actum, cùm de illa de¬
scendant entia realia concreta, quae sunt
instrumenta omnium naturarum phan¬
tasticarum & realium per confusionem
nobilis mixtionis, & inde veniunt omnia
nobilia agentia. Hi sunt maiores motus,
& in nobilibus patientibus, in quibus
semper mouentur sua agentia propria. Et
quando motus habent maiores virtutes
ad agentia, vnde recipiunt nascentiam
& originem immediate, quam non ha¬
bent in patientibus, de tanto ipsorum
peratio est maioris virtutis in actiuis, quam
passiuis. Et ideo sol est maioris virtutis, &
maiorem instinctum habet generationis,
& citius creandi sibi simile, ratione sui
motus, quàm luna vel alius quiuis plane¬
ta in toto cursu naturae, sicut homo ma¬
iorem habet appetitum quàm foemina, &
auima