1015
LIBER IIII. 103
Philarchus in Ponto, Tibiorum genus alterum,
multosque alios eiusdem naturae, quorum notas
dicit in oculo altero pupillam geminam, in alte¬
ro vero equi effigiem esse: quorum meminit quo¬
que Didymus. Nec dissimilis generis Damon pro¬
didit pharmacum in Aethiopa, cuius sudor tabem
contactis corporibus afferat. ac foeminas quoque
omnes visu effascinare patet, quae duplices pupil¬
las habeant. Cicero quoque de ijs scribit, sic Plu¬
tarchus & Philarchus effascinatrices gentes Pale¬
theoberum Pontum incolentes non pusionibus
modò, quorum habitus sit imbecillis, sed adultis,
qui solido concretiorique constant corpore, pesti¬
lentens esse, & intuitui, soloque habitu in morbos
languere, quos perimant, & in tabem resoluant:
nec solùm qui continuò, sed hospites, & qui eorum
commertio alienissimi sunt, concutiuntur, tanta ocu¬
lis vis: & fascinum, quanquam per contactum, &
miscellam ineatur, saepè per oculos tamen perfici¬
tur: vti exterminatio quaedam spiritus per ocu¬
los ad fascinati cor deueniens, totumque inficiens.
Sic enim euenit, vt adolescens subtili, claro, cali¬
do, dulcique sanguine pręditus, tales det spiritus,
cùm à cordis calore à puriori sanguine exorian¬
tur, quia leuissimi in altiori corporis parte perue¬
niunt, & per oculos procidunt, & iaculantur, qui
maxime foraminosi & venulenti sunt, omniumque
partium nitidissimi: & cum spiritu ipso vnà vis
quaedam ignea radijs emittitur, vt rubentes ocu¬
los, & lippos spectantes obuios, simili cogantur
laborare morbo: mihique accidens detrimentum
attulit. inficit enim aerem, qui infectus alium in¬
ficit, sic oculis proximus vna secum vaporem cor¬
g 4