1015
104 DE SECRETIS
rupti sanguinis deferens, cuius contagione spe¬
ctandis oculi rubore simili afficiuntur: sic adimit
lupus vocem, sic regulus vitam, qui aspectu vene¬
num excitat, & radijs virulentos infigit ictus: cum
speculo autem, reciproco iaculatu in sui auctorem
retorquentur. Sic immundae mulieres intuitu
reformidant politum speculum, vt affert Aristote¬
les, eiusque aspectu sordescit, & fulgor hebetatur:
quod euenit, quia sanguineus vapor in speculi su¬
perficiem propter tersitudinem in vnitatem coit,
vt quędam eluuiecula operatur, & clarè demon¬
stratur: immo sic nouitium aegerrimè elues, quod
ideò in panno vel saxo non euenit, quia in illo ser¬
pit, & in profundum descendit, in hoc verò ex par¬
tium inconcinnitate dissipatur. At speculum quia
pertinax obstat, quia tersum infractum reseruat,
quia frigidum coacto aere guttulas gignit: tali
fermè pacto si in clarum vitru respires, facies sali¬
uae oris aspergine rigatur, tenusque euolans pars
in saliuam relabitur. sic ex oculis radiorum pro
fluuium, qui spirituum vehiculum, ad occursantis
oculos perueniens transuerberat, & percussi homi¬
nis interiora afficit, propriam quaerens regionem,
cùm è corde exoriantur: sic ipsi in cordis margi¬
nibus coguntur in sanguinem peregrinus hic san¬
guis ab ineffascinati natura viridi discordans: re¬
liquum tabe conficit, vnde aegrotat, eatenus con¬
tagione ipsa permanente, quatenus vis tabidi san¬
guinis in membris viget. & cùm sanguinis affe¬
ctio sit, ex nunquam interpollari contuetur febri,
quę si in bili, vel pituita esset, per interualla fortas¬
se sedaretur. Vt autem distinctius patescant om¬
nia, id primò sciendum, duplicem apud auctores
fascinum