509
RAYMVNDI LVLLI
Natura attractatiua facta ex dominio ca¬
loris per siccitatem temperatam. Retenti¬
ua fit per dominium siccitatis. Expulsi¬
ua fit ex dominio humiditatis & constri¬
ctiuae frigiditatis. Et natura digestiua fit
per putrefactionem, quae facta est per do¬
minationem caloris per moderatam ac
temperatam humiditatem. Natura attra¬
ctatiua mouetur à masculo calido, & re¬
tentiua à terra patiente. Expulsiua moue¬
tur ab humoribus parentum, qui miscent
se in dicto genere quod nominamus ar¬
viuum, quod quidem propinquius descen¬
dit à genere generalissimo. Et digestiua
mouetur à qualitate ignis ab omnibus
contemperatis cum ipsorum humore per
decoctionem omnia simul immiscendo.
Et ideo nos hanc clamamus meliorem par¬
tem totius compositi digestam & separa¬
tam, vnguentum, animam, aurum nostrum
& oleum. Vnguentum, quod colorat &
tingit & fundit, & facit fluere omne ar¬
viuum ratione suę perfectionis, quam ac¬
quisiuit per dictam digestionem, quia in eo
frigidum conuersum est in calidum, siccum
in humidum, ponderosum in leue, quodli¬
bet per sua media, & quilibet per suum mo¬
torem. Fili si nescis differentias quae sunt in¬
ter¬