509
THEORICA.
86
anima melius quàm corpus. Si ergo fili
scis talem masculum appropriare tali fe¬
mellae, habebis puerum qui nunquam
morietur, imo faciet mortuos viuere, &
post mortem viuet cum illis.
Quomodo Artista debet considerare
potentias duorum argentorum
viuorum post coniunctiones ipso¬
rum, & differentias sui effe¬
ctus respectu suorum
effectuum.
CAP. XLVI.
Postea fili non debes ignorare poten¬
tiam istorum duorum argentorum
viuorum, quando scilicet simul coniun¬
cta sunt per dissolutionem, cùm vnum sit
ctiuum; aliud passiuum. De istis duobus
per concordantiam differentialem, quae
venit à potentijs & virtutibus vnitis exe¬
unt quatuor naturae principales, quae vo¬
cantur alio modo quatuor virtutes natu¬
rae regitiuae. Prima nominatur attractati¬
ua vel appetitiua. Secunda natura reten¬
tiua & coagulatiua. Tertia natura expul¬
siua. Quarta quae est continens digestiua.
Natura