509
RAYMVNDI LVLLI
nis, quae alio modo aqua nominatur per¬
manens, humiditas cuius multum calida
est, quia induta est proprietate ignis na¬
turae. & ideo opus est, quod scias eam dis¬
ponere & cognoscere, supra quam terram
debes eam congregare. Nam ibi est vis to¬
ta, omnesque virtutes ibi iacent nostri la¬
pidis. Nam si substantia germinis esset com¬
gelata & conuersa in ventre matris suae,
quae est vas naturae, nisi spiritus expirata
aëritate, quae suae participat essentiae virtu¬
te excitatiui caloris, germen sine anima
remaneret, nec amplius haberet pulsum,
neque motum alicuius spiramenti. Et sic
ad modum terrae mortificaretur in albo
colorato, quae indigeret spiritu viuifica¬
tiuo, scilicet aere, in quo omnis res viui¬
ficatur & inspiratur. Quare terra nostra
absque spiritu isto non portaret aliquem
fructum, nam iste spiritus eam perficit.
Velis ergo fili aeritatem volatilem in ter¬
ra sua congelare, amoroso nutrimento
gnis appropriati, sicut infans inter brachia
matris suae, videlicet, quòd dictus ignis
sit in isto gradu proportionatus, quòd
vim spiritus calidi & humidi non supe¬
ret. Nam ipsius spiritus natura calida cito
resolueretur per ignis improprij flammam,
sicut