509
THEORICA.
91
sicut virtus magnae flammae virtutem par¬
uae annihilat. Et debes in hoc casu assimi¬
lare naturae, scilicet, quòd non capias de
igne elementali in generatione rerum na¬
turae, nisi inquantum indigebis ad propor¬
tionem excitationis ignis naturae; qui mo¬
uetur per totam materiam. Et de tali simi¬
litudine natura, in qua est virtus genera¬
tiua, est tua directrix & magistra. Quare
scias eam intelligere. Nam ipsa magna sa¬
pientia prouisa, & magna solicitudine in
suo naturali opere non capit de igne ele¬
mentali, nisi tantùm, quantum indiget ad
informationem suae materiae. Sic fili de¬
bes facere spiritum dictum in terra fixan¬
do & infigendo, ipsum diligenter desicca
per calorem, quem nominamus escatesim,
ipse enim patitur sensum naturae, quia
sufficit ei, quòd siccitas terrae sustentetur
per siccitatem multum debilis ac tenuis
gnis. Et cùm toto hoc per calorem subti¬
lem dicti ignis sua sibi natura excitetur,
absque transgressione virtutis illius, quia
per illam spiritus calidus ad profundius
honorabilis materiae penetrat & intrat, si¬
cut anima corpus intrat hominis ad vitam
dandum. Fili, haec est verissima substantia
aerea, quam debes per ingenium naturale
coge¬
N iiij