1015
LIBER V. 121
Ad tertianas, & quartanas.
Narrat Plinius, quòd ex aegro resegmina vn¬
guium è pedibus manibusque cera permixta, ita
vt dicatur quartanae, tertianae, vel quotidianae fe¬
bri remedium fieri: atque sic ante Solis orrum
lienae ianuę affigantur, remedium fore in his mor¬
bis. Simili modo omnia resegmina vnguium, si
ad cauernas formicarum adiiciantur, eam quę pri¬
mo coeperit trahere, correptam collo subnecti, at¬
que ita discuti morbum: è ligno fulgure icto, reie¬
ctis post terga manibus, aliquid demorbari ferunt:
& in quartanis fragmentum claui è eruce inuo¬
lutum lana, subnectunt collo, aut spartum è cru¬
ce, liberatoque condunt cauerna, quam Sol non
attingat. Cornel. Agrippa.
Ad quartanam.
Et in libro Hermetis oculi vrsi ambo cùm li¬
gantur in panno lini super adiutorium sinistrum,
remouet quartanam Et dicitur, quòd si lupus vi¬
derit hominem, & ipse non videt eum stupescit,
homo timet, & raucescit. Et ideò si quis gerit ocu¬
lum lupi, iuuat ad victoriam, ad audaciam & de¬
bellationem, & timorem aduersarij. Albertus.
Ad quartanas.
Quartanas bubulus vnus, cum laserpitij obo¬
lo potus fertur excutere. Mizal.
Ad quartanam
A quartana etiam non paucos, sed inter alios
filium Bartholomei Cressi Pistoriensis ciuis, cum
autem septem mensibus, eaque duplici detinere¬
tur, incredibili celeritate; vt etiam vxorem eius,
matremque, quartana laborantes, ex diarrhoea to¬
h 5