1015
122 DE SECRETIS
tidem mensium: ambo enim in lecto iacebant.
Cura fuit, vomitibus, abstinentia cibi in diebus
accessionis, purgatione cum pharmaco Hamech,
inunctione dorsi hora frigoris ex oleo de scorpio¬
nibus, & pinguedine anseris, & gentianae succo.
Alios verò curaui succo radicum verbasci, in po¬
tu dato. Cardanus.
Ad quartanam.
Dicunt, quòd os hominis mortui, qui nun¬
quam habuerit febres, suspensum supra patien¬
tem, liberat à quartana. Cornel. Agrip.
Ad quartanam.
Si accipiatur cor recenter extractum ex ani¬
mali, & adhuc calens, atque viuens suspendatur
supra patientem febrem quartanam, tollit eam.
Cornel. Agrip.
Ad quartanam.
Cantharides telae aranearum indutae, & quar¬
tanario suspensae, eum perfectè liberare tradun¬
tur. Mizald.
Ad quartanam.
Vermiculi in medio echino plantae dypsaci re¬
perti, aduersus quartanas plurimùm pollere tra¬
duntur, si in aluta clausi brachio alligentur, aut
collo appendantur. Mizald.
Ad quartanam.
Cimices lectularij septem, folliculo vuę maio¬
ris, aut pruni spolio excepti, & ante febris acces¬
sionem viui deuorati, non solùm quartanariis re¬
medio