821
ANTIGRAMANIA. 687
Salsum est minerale:
Mineralia ergo caussae sunt morborum.
Propositionem arripuit ex Galenico di¬
cto de salsa pituita, & sanguine. Assumtio
roboratur argumento coniugatorum, quia
sales sunt res imineralis: ergo & salsum seu
salsedo. Diximus supra Paracelsum sym¬
holicis nominibus plaerasque veterum res
extulisse comparatione instituta inter ho¬
minis corpus; & res externas. Ferri potuis¬
set, si id fecisset iudicio integro, & in expli¬
catione sine calumnia & deprauatione ve¬
rorum artis praeceptorum. Non enim igno¬
tùm nobis est hominis corpus ab elementis
originem remote habere, & tandem mutari
vicissim resoluique in eadem, vt dicitur:
Terra es, & in terram redibis. Cum ergo
potentia materiae in nobis sit, fieri faci¬
le potest, vt eadem in corpore nostro eue¬
niant, quae foris, praecipue cum foris ali¬
menta & condimenta, quin & medici¬
nas petamus. Inde lapilli nascuntur in¬
tra nos, gignuntur ex vaporationibus
quasi fontium scaturigines, & dum hu¬
mores & alimenta feruntur per loca ca¬
ua, deponunt sabulum, & alias [GR]ἀποκεί¬
σείς[/GR]; obstructiones faciunt, stagna & con¬
fluxus, cum similibus. Ita degenerant quaedam
intra nos, & putrefacta vermes gignunt,
sicut in terrae visceribus, quaedam sal fugi¬
nosa
Paracelsus
veterum prae¬
cepta symbo¬
lis corrupit.
Eadem in cor¬
pore aliqua¬
tenus eueni¬
possunt
quae foris.