821
688 ANDREAE LIBAVII D.
nosa euadunt, calore agente in humidùm
terreum, aut humore per exusta percola¬
to, aut misto, quanquam ex ciborum sal¬
sorum immoderato vsu contingat idem.
Acida, amara, flaua, virida & similia, vt
cuique potentia est, ita ad exemplum ex¬
teriorum intra nos generatur, maxime si
neque vtilia esse corpori possunt, neque
etiam exterminari ob aliquod incommo¬
dum; neque tamen, vt in stagnantibus, ca¬
lor agens cessat, etsi quae alia coincidunt.
Ob hanc harmoniam ferre poteramus fa¬
cile, salem esse salsarum affectionum cau¬
sam, quanquam sali coniunctae sint facul¬
tates plures, vt siccitas, acredo, amaritu¬
do, &c. Perinde vt & in externis salibus ex
concursu variorum succorum, aut agen¬
tium qualitatum diuersitate & gradu va¬
rio, item eorum per quae colantur succi,
varietas enascitur magna. Sed ea assertio¬
ne non tollitur veterum axioma, salsum
sanguinem esse in corpore praeter naturam,
eumque si haereat in eo, & vim adhibeat,
morbos gignere. Quod enim alius dice¬
ret dilutum salem; id liceat muriam vel
humorem salsum appellare, secundum
cuiusque naturam & genus, salsum san¬
guinem, salsam pituitam, amaram bilem,
&c. Et hoc eo melius, quia diuersitas simul
humoris, in quo hęret ille sal, indicatur, & ex
quo
Symbolicis
explicationi¬
bus non euer¬
tuntur vete¬
rum praece¬
pta.