1015
LIBER V. 133
vase ponunt, quo fimo quadraginta immoretur
diebus: extrahunt: deinde hominis sudorem re¬
miscent, & esum morituro praebent, sic diuturno
languore, & in longam temporis intercapedinem
exitiosam detinent vitam. Tali autem infirmitate
liberandi haec est.
Antidotus.
Sic illicò morbus deprehenditur: si in glycy¬
rhizae decocto scammonij pusillum redactu pul¬
uerem hauritur, liberat illico ęgrotum. Si venenum
praecesserit, sic facito: Aquam vitreis chymistarum
organis exugito, è columbaceo stercore, & ex cor¬
ticibus ouorum, quarta piperis parte, & thuris pau¬
culo, ac lixiuij duplo è larmentitio cinere confe¬
cto remisceto, & primo mense septem diebus cya¬
thus sumatur, vndecim secundo, quatuordecim
verò tertio, vsque ad sextum: & veneni extinguit
vim. Maciem verò sic pelles: Aquam haurito ex
herba personantia cum remixtione nucleorum
pinearum diebus singulis ante prandium, donec
sanitati fueris restitutus. Io. Bap. Porta.
Ad tabem.
Ex tabe autem simplici innumeros sanaui: atque
inter reliquos, filios duos fabri lignarij, qui apud
portam Tonsam habitabat. Erat autem praeter
victus moderatam rationem, ex pane cocto cum
seminibus peponum contusis ac colatis, aut ptisa¬
na, cochleis, cancris, testitudinibus & potu vini
albi vnicum hoc praesidium: sanguinem suillum,
& cochleas purgatas, & ranas cum germinibus ru¬
bi in balneo Mariae distillabam, & aquę huius pro¬
aetate quantitatem dabam, donec pingues effice¬
i 3