1015
134 DE SECRETIS
rentur. Sic etiam sanaui filium Iacobi Mariae Asto
phi, tabellionis summae sidei, amicique nostri. Card.
de curat. admirandis.
An periclitetur aeger.
Morbus, qui coeperit cum luna fuerit in eo signo,
quod maleficia aliqua tenuit genitura, siue in qua
drangulo, aut diametro eius, grauissimus futurus
est: si autem maleficia respicit, poriculosus. Sin
in loco vbi geniturae tempore benefica fuerit, si¬
ne periculo erit. Authores Ptolomeus, & Galenus ex
doctrina. Aegyptiorum, & maximè Mercurij Trismegisti.
Mortis vel salutis praesagium.
Tradunt vrticam viridem horis vigintiqua¬
tuor, in lotio decumbentis maceratameius salu¬
tem praesagire, si ibidem viridis perstat: sin con¬
trà, mortem, vel ingens periculum. Mizaldus.
An victurus sit aeger, necne.
Volentibus experiri victurus sit aeger necne,
praecipiunt radicis chameleontis albi diluto eum
triduo perfundi ternas vices: qui pertulerit, mo¬
riturum negant. Theophrastus.
Mortis praedictio.
Addo in libris Aruspicum traditum esse Seruio¬
authore, abietem è coelo fulmine tactam, domini¬
aut dominae interitum praedicere.
An conualiturus sit aeger.
Illud planè non absurdum, aegros qui imaginem
è pupilla reddunt, posse sanari: qui non, non. Eo¬
rum tamen, qui sanari possunt, multi moriuntur,
quòd nondum vis lethalis obreperit: peritu¬
rorum