509
THEORICA.
100
latum, quòd de natura frigida est in quar¬
to gradu, & calida in primo. frigiditas est
causa ponticitatis. Caliditas verò causa
est amaritudinis & acuitatis, per quam
acuitatem foetet & pungit multum, & ha¬
bet virtutem aperitiuam & incisiuam, si¬
cut apparet per suae actionis potentiam.
Nam illud quod pungit & penetrat, facit
vnum ab altero separari, & comminuit
& corrodit. Et ideo potes cognoscere,
quòd res acutae inter alios sapores, qui
sunt de caliditate causati, sunt magis cali¬
dae, quàm aliae, quia nultam possunt im¬
pressionem facere talem, sicut fecit illa,
quae à caliditate excellenti procedit. Et
deo talis res sic complexionata per su¬
um calorem potest semper dissoluere &
resoluere humidum, & in vaporem con¬
uertere, & illud putrescere, virtute calo¬
ris naturalis, vel eius impressione, quae
quidem à nostro argento viuo venit, su¬
pra Mercurium illius descendit à natu¬
ra lapidum, & est acuitati vicina, quia
rodit & pungit, sicut acutum ponti¬
cum, sed non ita profundè. Et ideo
reputata est substantiae grossae, prout
alias patet experientia. Nam quando ca¬
lidum acutum incorporatum cum amaro
in
O iiij