509
RAYMVNDI LVLLI
in sua creatione est argentum viuum ex¬
tractum à corporibus in suo primo esse.
Et in secundo est elixir completum, & me¬
dium est lapis, quando de substantia dicti
argenti viui creatus est. Et statim absque
alio modo fit elixir completum, quod est
vltimum extremum lapidis, & complemen¬
tum magisterij nostri. Fili ostendemus tibi
per gradus certos extremitatum & medi¬
orum, vsque ad primas naturae radices, vt
intelligas media, per quae de gradu in gra
dum natura transit, eundo ad extrema,
secundum perfectionem, & plus & mi¬
nus. Nam in hoc est notitia totius operis
naturae ac omnium secretorum suorum,
& per consequens totius alterius scientię.
De natura extremitatum argen¬
ti viui nostri.
CAP. LIX.
HAbes ergo nostri lapidis extrema.
Nunc argenti viui nostri dicemus
extremitates. Et dicimus, quòd extrema
eius in latere primo per totam substantiam
eius, sunt aquae leonis viridis cum metal¬
lo coniuncta, & in secundo latere, lapis
qui creatus est, & illorum medium est sol
& luna