509
THEORICA.
109
& luna, à quibus exit argentum viuum
nostrum, quod est corpus liquefactum
putrefactum, à quo lapis creatur, quando,
a sua originali natura purgatum est. Fili
leo azoqueus, qui dictus est vitriolum,
per naturam factus est de propria substan¬
tia argenti viui communis, quod est ra¬
dix naturale, vnde metallum creatur in
sua propria minera. Quare in nostro ma¬
gisterio tribus principalibus radicibus
indigemus naturaliter, sicut opus naturę,
scilicet, extremitates duae, & medium. Vn¬
de opus est tibi, quòd ista cum magna pa¬
tientia habeas scire, & opus facias secun¬
dum quod sagax sapiensque natura vult
monere te, cùm intentione tali, quòd ha¬
bere debes & habes creare primum no¬
strum argentum viuum, vt habeas conue¬
nientem materiam de qua possit lapis cre¬
ari, quia media nostri argenti viui sunt
duo propria metalla, & ipsorum natura
habet conuerti argentum viuum in lapi¬
dem virtutis, quoniam natura non habu¬
it potestatem metalla dicta componendi
in aliam digestionem, vt per aliam circu¬
lationem fecisset elixir completum, &
hoc ratione spissitudinis duriciei, & com¬
pactibilitatis humidi Mercurialis termi¬
nati,
P v.