1015
156 DE SECRETIS
enim vis quaedam refocillatrix ad cor vitae fontem
dimanat. Lemnius.
DE MORBIS PECTORIS.
Ad tussim puerorum.
Dicit Tabariensis, quòd si suspenditur lapis
spongiae in collo pueri, qui tussit tussi vehemen¬
ti, sedatur tussis eius: & quando intromittitur in
caput asini, aut anum scarabeus, sincopizat, & non
vertitur, donec extrahatur ab eo. Albertus.
Ad difficultatem spirandi.
Clauenzanus adolescens, nomine Iacobus, qui
iam per septem annos spirandi difficultate labo¬
rabat, frequentibus & longis saeuisque accessioni¬
bus, desperatus ab aliis Medicis, à me in duobus
mensibus planè sanatus est, factusque pinguis:
sed alia ratione. Dropace enim Pauli ad coxendi¬
cum dolores, addito melle anacardi, superimposi¬
to suturae coronali, vna die fermè libras duas
quae detraxi, inde sequentibus diebus idem actum
est: sed non tanta defluxit aqua: sicque liberatus
est. Existimo cantharides idem posse, quod ana¬
cardi mel, & euphorbium etiam. Miscebam etiam
elaterij granum vnum vnciis tribus lactis, iube¬
bamque eo tanquam erchino vti: & conduxit
multum, atque haec omnia prius praepurgato cor¬
pore cum catapotiis: siccatoque victu tenui, sed
humido tamen, parumque alente, tum decocto
Indici ligni pro potu exhibito. Cardanus de Cura¬
tionibus admirandis.
Ad pleuritidem.
Scobis, vel rasurae dentis apri vncia semis in
pollinem