1015
LIBER V. 157
pollinem redacta, & cum aqua hordei, vel cicerum
rubrorum, aut decocto pectorali à pleuritico hau¬
sta, vero & comperto remedio illum ab imminen¬
te periculo liberat. Mizaldus.
Optimum facillimumque remedium ad pleuriti¬
dem, quo, vt alios taceam, fabrum quendam
semimortuum, duobus diebus mi¬
rabiliter praesanauimus.
Accipe pomum odoratum, & flauum, ab inte¬
rioribus nempe seminibus mundatum, atque oli¬
bano eum impleto: deinde operculo eius super¬
addito, sub cineribus calidis coquito, donec per¬
fectè, & absque vstione coquatur. Hoc pomum in
quatuor partes secato, aegroque ad comedendum
praebeto. Quod cùm ritè factum fuerit, statim
perietur apostema, tum apostematis pus expue¬
tur, & sic aeger liberabitur. Quoniam faber qui¬
dam, cuius aentes iam erant clausi, vt instrumen¬
to aliquo, pro iniiciendo pomo aperire conare¬
mur: qui cum iniecto pomo per semihoram quie¬
uisset, statim magnam puris copiam expuit, dein¬
de dormiuit, cibum petiit, sanusque, Dei auxilio,
euasit. Alex. Pedem.
Ad pleuritidem.
Limatura, seu puluis dentium maiorum apri,
detur in cochleari cum oleo lini. Octauius Landus.
Ad pleuritidem vnguentum.
[[Recipe Olei rosati y. vj.
Terebinthinae ana y. j.
Sulphuris tenuiss. triti ana y. j.