821
ANTIGRAMANIA. 695
Intellige ergo nostros humores vobis
non adeo debere esse inuisos, cum princeps
vester eos naturales fecerit & fixos, quan¬
quam alibi aliter interdum loquatur. In eo¬
dem volumine leges tria esse in quouis cibo
salem, sulphur & mercurium: sulphur se
parari in intestinis ad secessum, salem in
epate ad renes, & hunc itidem expelli: mer¬
curium solum esse sanguinis materiam. Si
credis nostram substantiam simili nutri¬
ri & conseruari, ei ex quo genita est: vide
quam bene ista sint dicta. Considera et¬
iam quam bene ista tria principia sint in¬
uenta. Duo secedunt. Tertium nihilomi¬
nus est compositum. Nam si in sanguinem
transit, & sanguis quatuor istos humores
confessos Paracelso habet. quod delirium
est, pro elementis ista vendere nisi quiuis
cibus elementum est & quoduis excremen¬
tum. Lepidus autem es cum tua noua lin¬
gua. Pro felle morbisico, seu bile flaua salem
vitriolatum substituis. Sacrae ergo literae
non sat circum spectis descriptae sunt ver¬
bis, dum Christum felle potum pronun¬
ciant. Moses & Dauid, & Euangelistae non
vsi sunt castigato sermone, nisi peccarunt
interpretes. At ita etiam Galenus eua¬
det. De cancro non ex melancholia orto,
sed sale menstruo, & represso hęmorrhoidum
sanguine nos item doces. Nescio an haec
sint
Xx 4
Tria in quo¬
uis cibo.
Cancer ex
qua causa.