821
694 ANDREAE LIBAVII D.
bilem (si quidem Erysipelas exquisitum in¬
telligitur) in vocabulo non in re erit dissen¬
sus. Quaerendum ergo quo nomine illa res
sit potius designanda, vetere & consueto,
an nouo insuetoque. Apparet, cum vsus sit
loquendi magister, & valeant vocabula ex
pacto per significandi consuetudinem, non
esse mutandum genus sermonis vetus, nisi
forte nouae res oriantur. Insanię condem¬
natur, qui tot linguis existentibus novam
fingit, aut rerum nomina peruertere, ve¬
luti noua Babylone condita, absque graui
quaerit necessitate. Paracelsus vt sanguinis
vocem & phlegmatis, ita & bilis, seu fellis
retinuit, hoc saltem discrepans in lib. de
tartaro, modo constanter sentit (quae res
valde desideratur in eo) quod fel sit res sta¬
bilis, quae non expurgari egeat, siquidem
natura superfluitas eius secedat. Quod si
attractum a stomachi tartaro fuerit, vre¬
re ibi dicit, tabemque dolores & vomitus
excitare. Si Paracelsus quoque iudicauit
non in totum omnia perturbanda fuisse,
quid nos impellat ad mutationem, cum
constet res ita bene intelligi? Sed tu Neo¬
paracelse in eo libro inuenies quatuor hu¬
mores Hippocraticos & Galenicos, nem¬
pe sanguinem, qui ad cor ducatur, atrum
succum qui ad lienem, fel quod ad vesicu¬
lam suam, & phlegma.
Intellige
Consuetis
vtendum.
Insanit qui
inter teuto¬
nas teutoni¬
ce loqui an¬
mititur ver¬
bis Arabicis
vel omnino
metaphori¬
cis.
Nota Para¬
celsum ele¬
mentarios
alimentari¬
osque humo¬
res retinu¬
isse.