509
THEORICA
110
trat sicut intelligere potes per principia
naturalia in sua propria minera. Et ideo
tibi dicimus, quòd in illud immediatè re¬
soluuntur & dissoluuntur, ac in illo à
quo facta sunt resoluuntur respectu illi¬
us, & conuertuntur in menstruale foe¬
tens. Nec alio modo haberet actionem &
passionem, nisi per concordiam & con¬
uenientiam, quae sunt de vno ad aliud.
Item recorderis, quòd cum menstruali
nihil ponere velis, nisi rem, quae de illo
nata sit in principio tuae commixtionis.
Nam si rem extraneam ponas, statim cor¬
rumpetur per extraneam naturam, nec vn¬
quam habebis illud quod habere vis. Aurum
& argentum & Mercurius dissoluuntur
in nostro menstruali, quia participat cum
eis in proximitate, & vicinitate primae na¬
turae. Et de illis extrahes fumum album,
quod est sulfur nostrum, & leonem viri¬
dem, qui est vnguentum nostrum, &
quam foetentem, quae est secundum ar¬
gentum viuum nostrum. Postea opus
est, quòd leo viridis in aqua foetente dis¬
soluatur solemni dissolutione, antequam
dictum fumum album, qui est sulfur no¬
strum, habere possis, quod quidem sulfur¬
etiam corpora dissoluit, spiritus congelan¬
do,